

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 14: Versus 27
Pacem relinquo vobis.Iturus ad Patrem.Pacem,etc. Et repetens de eodem.Pacem meam do.Et hoc est quod Propheta dicit:Pacem super pacem[Isa. 27.]. Pax est in hoc saeculo, in qua manentes hostem vincimus, invicem diligimus, et de occultis invicem non judicamus. Pax erit in futuro cum sine hoste regnabimus, ubi alter ab altero non poterit dissentire, ubiomnia aperta et laus unicuique[I Cor. 4.]. In illo autem et ab illo est utraque pax.Ipse enim est pax nostra[Ephes. 2.], et eum credimus, quia est, et eum videbimus sicuti est. Unde quod dicit meam, a posteriori, etiam ad prius subaudiendum est. Vel pax in hoc saeculo est nostra, quae est aliqua et non plena, et ab illo in futuro sua est pax ubi nihil repugnat qualiter ipse habet.Non turbetur.Quia in pace vos relinquo, non turbetur cor vestrum de eo quod dixi, Vado, quasi pastoris absentia lupus invadit, quia sicuti homo vado, ut Deus praesens sum.